Read The Complete Poetry of John Milton Online
Authors: John Milton
Tags: #English; Irish; Scottish; Welsh, #Poetry, #European
65
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mœrent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos,
70
Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas,
11
Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
75
Mopsus
12
ad hæc, nam me redeuntem forte notârat
(Et callebat avium linguas, et sydera Mopsus)
Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum,
Saturni
13
grave sæpe fuit pastoribus astrum,
80
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et quid te, Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis? ajunt, non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque seven,
85
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Ægle
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu,
90
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
14
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me,
si
quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci,
95
Omnes unanimi secum sibi lege sodales,
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
15
100
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens,
Quem si fors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
105
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens, homines, aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
110
Ilium inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
115
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam?
Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus
16
ipse suas et oves et rura reliquit;
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
120
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes?
Ah certè extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
125
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Ami
130
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum,
17
nec puto multûm
Displicui, nam sunt et apud me munera
18
vestra
135
Fiscellæ, calathique et cerea vincla cicutæ,
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Fancinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum
19
sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni
140
Hæc mihi turn læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hœdos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus;
145
Et quæ turn facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi,
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat,
Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni,
20
aut ubi jugera Cassibelauni?
150
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborúmque, humilésque crocos, foliûmque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
155
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
21
Et turn forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
160
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite silvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam,
22
et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arviragúmque duces, priscúmque Belinum,
165
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Turn gravidam Arturo fatali fraude Jögernen,
Mendaces vultus, assumptáque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi turn si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
170
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camœnis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperasse uni licet omnis, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Turn licet, externo penitúsque inglorius orbi)
175
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibúsque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
23
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
180
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul, turn quæ mihi pocula
24
Mansus,
Mansus Chalcidicæ
25
non ultima gloria ripæ
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circùm gemino cælaverat argumento:
185
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ,
Has inter Phœnix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
190
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor,
26
pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
195
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
200
Sanctáque simplicitas, nam quò tua Candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
27
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
205
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore Sacro. Quin tu cœli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicúnque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
210
Diodatus, quo te divino nomine
28
cuncti
Cœlicolæ norint, sylvísque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
29